monumenta.ch > Cicero > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cicero, Philosophia, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, p1, 1
Animadverti, Brute, saepe Catonem, avunculum tuum, cum in senatu sententiam diceret, locos gravis ex philosophia tractare abhorrentis ab hoc usu forensi et publico, sed dicendo consequi tamen, ut illa etiam populo probabilia viderentur; quod eo maius est illi quam aut tibi aut nobis, quia nos ea philosophia plus utimur, quae peperit dicendi copiam et in qua dicuntur ea, quae non multum discrepent ab opinione populari, Cato autem, perfectus mea sententia Stoicus, et ea sentit, quae non sane probantur in volgus, et in ea est haeresi, quae nullum sequitur florem orationis neque dilatat argumentum: minutis interrogatiunculis quasi punctis quod proposuit efficit.