monumenta.ch > Cicero > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 05, 5, 1
etsi statueram nullas ad te litteras mittere nisi commendaticias - non quo eas intellegerem satis apud te valere, sed ne iis, qui me rogarent, aliquid de nostra coniunctione imminutum esse ostenderem -, tamen, cum T. Pomponius, homo omnium meorum in te studiorum et officiorum maxime conscius, tui cupidus, nostri amantissimus, ad te proficisceretur, aliquid mihi scribendum putavi, praesertim cum aliter ipsi Pomponio satisfacere non possem.