monumenta.ch > Cicero > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cicero, Philosophia, de Finibus Bonorum et Malorum, Liber II, Sectio 3
Nos commodius agimus. non enim solum Torquatus dixit quid sentiret, sed etiam cur. ego autem arbitror, quamquam admodum delectatus sum eius oratione perpetua, tamen commodius, cum in rebus singulis insistas et intellegas quid quisque concedat, quid abnuat, ex rebus concessis concludi quod velis et ad exitum perveniri. cum enim fertur quasi torrens oratio, quamvis multa cuiusque modi rapiat, nihil tamen teneas, nihil apprehendas, nusquam orationem rapidam coerceas. Omnis autem in quaerendo, quae via quadam et ratione habetur, oratio praescribere primum debet ut quibusdam in formulis ea res agetur, ut, inter quos disseritur, conveniat quid sit id, de quo disseratur.