monumenta.ch > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 11, 9, 5
Si quis tamen est, qui ausu temerario contra vestros fasces erigatur nec possitis exercere quod iustum est, aut petitorem protinus cum vestra relatione transmittite aut, si viribus deseritur veniendi, negotium destinata relatione declaretur, quando et evectiones publicas accepistis, et nobis gratum sit audire de talibus. atque ideo totius vobis excusationis causa summota est, quando aut per dignitatem vestram potestis recta gerere aut certe nobis quae sunt necessaria nuntiare.