monumenta.ch > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 11, 9, 4
Studete ergo nobiscum, ut boni mores provincialibus dentur, sed nuditas auferatur. de remediis potius quam de laesione tractetur. grave malum est quemquam ad largienda iuris beneficia fieri et mixtum laesionibus inveniri. sic agite, ut, cum iustitia probata quaeritur, annus vester brevis esse videatur. honores vobis potius offerantur. necessitatem quippe ambitus amittetis, si provincialium vobis vota societis. nullos vestrorum actuum facimus esse custodes nec sub privato arbitrio ingenium iudicis inclinamus: sed omnia sic gerite, ne fiat necessarium quod nunc credimus esse turpissimum. instar nostrae geritis dignitatis si vos conscientiae puritate tractetis. obviate malis, fovete nihilominus innocentes.