monumenta.ch > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 11, 9, 3
Scitote officia vobis quasi actuum vestrorum testes assistere. et ideo quam magnum est in tantorum conspectu facere quod omnium possint ora praedicare? iudicium quasi iuridicium cognoscite vocitatum. praesulem agere non decet quod alter accuset. quid timeat reus, cum viderit crimen in fascibus constitutum? sola malis illa tormenta sunt, si publica vota moribus suis sentiant esse contraria. dici enim non potest disciplina, quando ipsa fuerit corrigenda.