monumenta.ch > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 11, 9, 2
Quapropter dicatio tua per loca celeberrima proponi faciat destinata. aptum est enim ab his iussa cognosci, quos decrevimus ammoneri. excitetur nunc amor omnium circa dominos felices, ut, sicut nos nullum contraria voluimus cogitatione suspendere, ita se et illi devotos debeant pie regnantibus exhibere. sponsiones autem nostras vos veras efficitis, si provincialibus aequabiliter praesidetis. diligite iustitiam, quae vos et amabiles faciat et gloriosum commodum sua participatione concedat.