monumenta.ch > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 11, 9, 1
Sciens ab eis contrarium posse credi, qui praecedentibus malis fuerant imminuti, dum mens humana facile suspicatur de quolibet illa quae pertulit, propositi nostri votum edictali tenore promisimus, ne iuvante deo quos securos esse cupimus vel de ipsa sollicitudine gravaremus. non enim est parvum tormentum adversum aliquid formidare venturum, dum semper gravius aestimatur emergere quod timetur. absit a nostris temporibus vel minima credulitas laesionis. reo iam vicinus est qui malus putatur, quia tunc aliquid persuadetur animo, cum intraverit pectus apta suspicio.