monumenta.ch > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 11, 8, 8
Praeceptis etiam nostris oboedientiam aequabili moderatione praestate. compellat rationabiliter proprius animus, ne vos urgeat terror armatus. odium sibi excitat, qui iustis resultat imperiis. quem iam coegero, non amabo. sic enim cuncta quae agenda sunt volumus explicari, ut vos nullo compulsore faciamus imminui. servari vobis cupimus concessa pridem dominorum beneficia nulla abominabili praesumptione distracta. honorem nostrum sola vos optamus gratulatione sentire et regnantibus bona petere, qui vestra desideria visi sunt praestitisse.