monumenta.ch > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 11, 8, 7
Verecundiae memores iuvante deo sic agere nos optamus, quemadmodum a rerum dominis mandata suscepimus. vos ad omnia iusta estote devoti, ut me provinciarum patrem faciatis esse quam iudicem, quia iterum gravius irascitur, qui minime de pravitatum actione pensatur. nam si praebuistis laesionibus obsequium, quid illi impendere debetis, quem vobis magnopere studere cognoscitis? sollemnia commoda sedis nostrae laborantibus militibus non negentur, quia ipse praebet viam excedendi, qui non patitur iusta persolvi.