monumenta.ch > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 11, 8, 6
Patebunt deo propitio aures nostrae ad suscipienda desideria supplicantum: actor causae suis nos oculis sub libertate visurus est: non redempta, sed propria lingua loquebitur. nobis enim nec servitus imperabit nec a nobis nobilitas veneranda fatigabitur. praetoria denique nostra nullus turpis actus intrabit, nemo a nobis quam venerat minus locupletior redit. nescivit domesticum penetrale a subselliis discrepare. iudicem me observans inveniet, quocumque respexerit.