monumenta.ch > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 11, 8, 2
Propriae vitae imponit modum, qui sibi se iudicem intellegit constitutum. studete cuncti actibus bonis et formidanda nescitis. nolite inardescere ad praesumptiones illicitas: amate vivere quieti: transigite semper innoxii. quid litibus honesta confunditis? cur facitis quae mox timere possitis? si quaeritis lucra, vitate potius damnosa litigia. si quod tamen emerserit civile certamen, legibus patriis estote contenti: nullus ad seditiosa consurgat, nullus ad violenta confugiat. furoris genus est in saeculo pacato turbulento studere proposito.