monumenta.ch > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 11, 8, 1
Priscorum mos fuit nova iura decernere, ut succedenti populo aliquid quod omissum videbatur adiungerent: nunc autem sufficiens satis conscientiae veterum decreta servare. erat ante genus hominum sub hac novitate sollicitum, dum regulam vitae suae in aliena cognoscerent voluntate pendere: modo vero unusquisque novit fixum, quod ab antiquis plenissime non dubitat constitutum. sufficiunt ergo vobis iura, si non desit voluntas eximia. quid praeconum voces, quid periculosas sententias praesulum erectis auribus sustinetis?