monumenta.ch > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 11, 7, 6
Nolite sine praemio credere, quae videntur ad bonam conscientiam pertinere. habebunt nos bene agentes, in quo possumus, adiutores. remuneratorem enim illi me esse promitto, quem se aliqua honestate tractasse cognovero. agite ergo: laudes ad me potius vestri perveniant quam querellae. maius commodum non quaeratis, quam si nihil venditis. illa tantum sequenda sunt lucra, quae potest laetus offerre et miles sollemniter securus accipere. non censor, sed laudator vester esse desidero. cavete ergo, ne reddatur infestus qui vobis cupit esse beneficus: nam gravius semper irascitur, qui contra propositum commovetur.