monumenta.ch > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 11, 7, 5
Verumtamen ut iustissimarum praeceptionum diligentior procuretur effectus, illum atque illum praecedentibus meritis comprobatos tibi officioque tuo iussimus imminere, ut nihil possit nocere neglegentia, ubi adhibetur sollicitudo geminata. unde continenter agite, si provectum vestrum magis desideratis extendere. impia lucra sint a vobis omnimodis aliena: vos possessorem devotum redditis, si fraudulentis non gravetur incommodis. de aequitate potius quam de rapacitate proficitur. semper metuit iniusta praesumptio: quid enim adquiri putatur, ubi bona conscientia perditur? aut in qua parte possit homo proficere, si innocentiam probatus fuerit amisisse?