monumenta.ch > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 11, 7, 4
Absit a nostris temporibus detestabilis et fugienda versutia. possessor nihil aliud, nisi quod publico debetur, exolvat: nam sua damna potius agunt, qui sub nobis aliqua fraudare contendunt. quapropter sicut fiscalia onera nulla occasione volumus aggravari, ita constitutis temporibus praefinitas illationes praecipimus deo iuvante compleri, quatenus et possessorum devotio gratissima dominis innotescat et tarditatis involuta confusio nostris rationibus auferatur. unde singulis quibusque temporibus sollemni more factos breves ad scrinia nostra transmittite, sicut te et prisca legum et nostrae iussionis praesens commonere videtur auctoritas, ne, si aliquid horum aestimaveris neglegendum, tu tibi absolute facias esse periculum.