monumenta.ch > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 11, 7, 3
Et ideo, quod feliciter dictum sit, indictione duodecima per dioecesin dicationis tuae sollemni moderamine custodito possessorem te officiumque tuum praecipimus ammonere, ut trina illatione devotus constitutis temporibus suam compleat functionem, ita ut cesset venalis illa dilatio, quae non ad tributariorum compendia, sed fraudis ambitu cognoscitur exquisita. nam qui se huiusmodi onera sublevare dicunt, aliud magis pondus abominabilis nundinationis imponunt.