monumenta.ch > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 11, 7, 2
Inhonorum est enim omne quod cogitur nec offerentis habet gratiam, qui damnis suis perducitur ad tributa: contra quam libero dignum est compulsoribus nil debere! ille solus delectabilis ager est domino, in quo supervenire non timetur exactor. merito ergo testimonium solutionis securitas dicitur, de qua non solum animus, sed substantia communitur.