monumenta.ch > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 8, 27, 2
Et ideo devotio vestra per Faventinum territorium incunctanter excurrat et, si quos Gothorum atque Romanorum in direptionibus possessorum se miscuisse reppererit, secundum facti aestimationem et damnis affligantur et poenis, quia gravius plectendi sunt qui nec ammonitionibus iustis nec initiis principis oboediendum esse crediderunt, quando maior ambitus est novis dominis velle servire, ut commendati bonis initiis reliquam vitam securitatis munere perfruantur.