monumenta.ch > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 8, 27, 1
Severitas publica sicut ab innocentibus vacat, ita necesse est, ut in sceleratis operam suae districtionis impendat, quia non semper unum merentur iudicium diversa merita personarum. morbi ipsi dissimilibus sucis sanantur herbarum: aliis cibi, aliis ferrum optatam revocat sospitatem et pro qualitate passionis praeceptum merentur artificis.