monumenta.ch > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 8, 11, 4
Vultis scire, qua vos affectione complectar? insertus stirpe regia vocabulum vobiscum volui habere commune. vivite deo propitio securi et, quod est felicissimum suavitatis genus, exultate cum liberis vestris. studete, sicut semper, praedicari moribus Romanis et bonorum actuum famam sub alta quiete perquirite. interest nostrae gloriae, ut, quorum numerum auximus, eos propitia divinitate tueamur.