monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 8, 11, 3
In expetendis quoque honoribus apud gloriosae memoriae Theodericum principem regum mea vobis saepe vota coniunxi, ut quadam praesentia talia videar praemisisse, ad quos me cum gratia decebat intrare. confidentius enim illud expetitur, ubi post collata beneficia festinatur. saepe consules, saepe patricios, saepe praefectos habita intercessione promovi, vobis inpetrare contendens, quod mihi ardue potuissem optare. congaudete nunc, patres conscripti, meis auspiciis, qui vestris favi semper honoribus.