monumenta.ch > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 8, 11, 2
Retinetis me senatus semper fovisse coetum, sed nunc maxime, cum vestrum videor intrare collegium. assumptio dignitatis ordinis vestri nobis gratiam duplicavit, quando me inter eos esse sentio, a quibus me amari posse confide. accedit etiam illud animi vestri gratissimum pignus, quod patriciorum genius per nos constat erectus, quando nemo gentilium in vobis putabit abiectum, quod in me respicit honoratum.