monumenta.ch > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 8, 11, 1
Confide, patres conscripti, quod ad agendas optimo regi gratias omnium vestrum studia debeant concitari, quando provectum meum excogitatum noscitis pro utilitate cunctorum. atque ideo alacriter excipiendum est, quod necessarie fuisset optandum. omnibus quidem utile est iudicia principum sequi, sed ipse facit propria, qui gratanter susceperit aliena.