monumenta.ch > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 8, 10, 11
Nonno vobis, patres conscripti, asperis casibus divinitus videtur exemptus, cui praesens parabatur eventus? hunc itaque virum bellis exercitatum, felicitate clarum, prudentia comprobatum, quod deo auspice dictum sit, ad patriciatus praesentalis culmen eveximus. favete nunc auspiciis candidati et viris nostris Libertatis atria reserate. convenit gentem Romuleam Martios viros habere collegas.