monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 8, 10, 8
Mittitur igitur, Franco et Burgundio decertantibus, rursus ad Gallias tuendas, ne quid adversa manus praesumeret, quod noster exercitus impensis laboribus vindicasset. adquisivit rei publicae Romanae aliis contendentibus absque ulla fatigatione provinciam et factum est quietum commodum nostrum, ubi non habuimus bellica contentione periculum: triumphus sine pugna, sine labore palma, sine caede victoria. tantum ergo eius gloriae debemus, quantum utilitatis accepimus: quem et ille arbiter rerum largitione redituum iudicavit esse prosequendum, ut ibi fieret dominus possessionum, ubi utilitati publicae procuravit augmentum.