monumenta.ch > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 8, 10, 6
Ammonet etiam expeditio Gallicana, ubi iam inter duces directus et prudentiam suam bellis et pericula promptissimus ingerebat. Arelatus est civitas supra undas Rhodani constituta, quae in orientis prospectum tabulatum pontem per nuncupati fluminis dorsa transmittit. hunc et hostibus capere et nostris defendere necessarium fuit. quapropter excitata sunt Gothorum Francorumque validissima ea tempestate certamina.