monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 8, 10, 3
Primum, quod inter nationes eximium est, Gothorum nobilissima stirpe gloriatur. qui mox inter parentes infantiam reliquit, statim rudes annos ad sacri cubiculi secreta portavit, agens non ut aetas, sed ut locus potius expetebat. nam licet omnia regum obsequia sub cautela peragenda sint, illic tanto amplius timoris adquiritur, quanto proximus plus habetur. arduum nimis est meruisse principis secretum, ubi si quid cognoscitur prodi, vel ab alio formidatur. has procellas moderator sui sine offensione transmisit, carus summatibus, collegis semper acceptus, ut iam tunc magnae felicitatis videretur esse praesagium gratiam meruisse cunctorum.