monumenta.ch > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 8, 9, 7
Ama nunc sublimior iustitiam, quam serviens diligebas. ostende te illius esse discipulum, qui numquam laboravit in cassum: iunctus Hamalo generi nobilissima tibi facta consocia. omne siquidem bonum regis suadere debet affinitas. acturus es consueta prudentia, ut laude morum fastigium contigisse videaris excelsum.