monumenta.ch > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 8, 9, 6
Amasti in audiendo patientiam, in suggestione veritatem: saepe quae ad eum falso pervenerant, recti studio corrigebas et, quod rarum confidentiae genus est, interdum resistebas contra vota principis, sed pro opinione rectoris. patiebatur enim invictus ille proeliis pro sua fama superari et dulcis erat iusto principi rationabilis contrarietas obsequentis.