monumenta.ch > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 8, 9, 5
Sed longum est de eius gloria sufficienter loqui, quem singularem gentibus saecula fecunda genuerunt. ipsius te labor instituit, ut nos minus laborare debeamus. tecum pacis certa, tecum belli dubia conferebat et, quod apud sapientes reges singulare munus est, ille sollicitus ad omnia secure tibi pectoris pandebat arcana. tu tamen nullos responsis ludebas ambiguis.