monumenta.ch > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 8, 9, 4
Hac igitur honoris remuneratione contentus pro exteris partibus indefessa devotione laboravit et praestare cum suis parentibus principi dignabatur obsequium, qui tantorum regum fuerat stirpe procreatus. sic se magnorum beneficia semper extollunt, ut et quibus imperare nequeunt, iura venerationis imponant. diligunt crementi sui provecti semper auctorem et moralitatis iura nesciunt, qui beneficiis non tenentur.