monumenta.ch > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 8, 9, 3
Atque ideo te cum favore divino suggestu praesentalis patriciatus evehimus, ut pro re publica nostra tractantem sedes celsa sublimet ne sententia salutaris, cui decet humiliter pareri, a loco videatur venisse communi. hic est honor, qui et armis convenit et in pace resplendet: hunc illa dives Graecia, quae multa gloriosissimo domno avo nostro debuit, gratificata persolvit: velavit fortes humeros chlamydum vestis, pinxit suras eius calceus iste Romanus et dignanter visus est accipere, quod se cognoscebat sumere per honorem. crescebat visendi studium eois populis heroam nostrum, dum nescio quo pacto in eo, qui bellicosus creditur, civilia plus amantur.