monumenta.ch > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 8, 9, 2
Magna est enim infinitaque prudentia, quam nemo sic assequitur, ut eam non necessarie et per alios quaerere videatur. senes ipsi consiliis sapientiam discunt et a maturis in commune quaeritur quod pro omnium utilitate tractatur. solacium curarum frequenter sibi adhibent maturi reges et hinc meliores aestimantur, si soli omnia non praesumunt. quod si longaevi domini subiectorum ingeniis adiuvantur, consulte relaxamus aetatis nostrae breves ferias, ut suis incrementis aucta prosperius robustior ad imperii pondera sustinenda consurgat.