monumenta.ch > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 8, 9, 1
Licet ad regendos populos idoneos efficiant, quos ad augustum culmen divina provexerint quando nec aetas impedit, ubi sese potentia caelestis infundit —, tamen ad relevandam florentissimae nostrae aetatis sollicitudinem visum est te virum prudentissimum convenienter adhibere, quem constat etiam domni avi nostri tractatibus iugiter et laudabiliter adhaesisse. quod si dignum fuit hoc illum talem tantumque facere, quanto magis nobis convenit solacium quaerere, quod pro adulescentiae flore decenter adhuc possumus indigere!