monumenta.ch > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 8, 2, 10
Si qua autem a nobis creditis postulanda, quae vestrae securitatis incrementa multiplicent, indubitanter petite commoniti, quos ad fundendas preces nos etiam videmur hortari. promissio enim est ista quam commonitio: nam qui reverendum senatum supplicare praecipit, quod impetrare possit nihilominus compromisit. nunc vestrum est tale aliquid sperare, quod communem rem publicam possit augere.