monumenta.ch > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 8, 2, 4
Nam cum domni avi nostri pro beneficiorum quantitate dulcissima nobis recordatio urgeretur extremis, magnitudinem dominationis suae tanta in nos celeritate transfudit, ut non tam regnum quam vestem crederes esse mutatam. tot proceres manu consilioque gloriosi nullum murmur, ut assolet, miscuerunt: sed ita cum magno gaudio secuti sunt principis sui iudicia, ut voluntatem ibi potius agnosceres conluxisse divinam. quapropter necessarium duximus propitio deo de ortu regni nostri vos facere certiores, quia dilatatum quam mutatum videtur imperium, cum transit ad posteros: nam quodammodo ipse putatur vivere, cuius vobis progenies cognoscitur imperare.