monumenta.ch > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 8, 2, 2
Nam si prudentes viros erigunt commoda praedicta sodalium, si amicorum relevat sospitas nuntiata, quanta exultatione suscipi debet omnium rectorem feliciter provenisse terrarum, quem non protulit commota seditio, non bella ferventia pepererunt, non rei publicae damna lucrata sunt, sed sic factus est per quietem, quemadmodum venire decuit civilitatis auctorem! magnum profecto felicitatis genus optinere sine contentionibus principatum et in illa re publica adulescentem dominum fieri, ubi multos constat maturis moribus inveniri. non enim potest cuilibet aetati deesse consilium, ubi tot parentes publicos constat inventos.