monumenta.ch > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 8, 2, 1
Plenissimum gaudium constat esse, patres conscripti, cognoscere dominantis exortum, ut qui creditur universos posse protegere, audiatur ad regni culmina pervenisse. mensura laetitiae de magnitudine nuntii venit et tanta fit alacritas animi, quanta fuerit et consideratio rei.