monumenta.ch > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 8, 1, 5
Sit vobis regnum nostrum gratiae vinculis obligatum. plus in illa parte regnabitis, ubi omnia caritate iubetis. quapropter ad serenitatem vestram illum et illum legatos nostros aestimavimus esse dirigendos, ut amicitiam nobis illis pactis, illis condicionibus concedatis, quas cum divae memoriae domno avo nostro inclitos decessores vestros constat habuisse. aliquid forsitan et amplius mereor sinceritatis, cuius nec aetas videtur esse suspecta nec generatio iam probatur extranea. quaedam vero per supra scriptos legatos nostros serenissimis sensibus vestris verbo intimanda commisimus, quae clementiae vestrae more ad effectum facite pervenire.