monumenta.ch > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 8, 1, 1
Iuste possem reprehendi, clementissime principum, si pacem vestram quaererem tepide, quam parentes meos constat ardentius expetisse: aut in qua parte dignus heres existorem, si auctoribus meis impar in tanta gloria reperirer? non nos maiorum purpuratus tantum ordo clarificat, non sic regia sella sublimat quantum longe lateque patens gratia vestra nobilitat. omnia enim regno nostro perfecte constare credimus, si hanc nobis minime deesse sentimus.