monumenta.ch > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 4, 3, 4
Sic omnium pro te factus est unus animus ex magna diversitate sociatus. carpes certe probatae institutionis gratissimum fructum, quando provecus tuus ita potuit omnes laetos efficere, ut universi in te iudicent sua desideria profecisse. tuere igitur hanc virtutum amabilem praeclaramque constantiam nostraeque domus auctoritate subnixus tanto studiosius gratiam quaere, quantum te locum beneficiis respicis invenisse. tende itaque adhuc bonis actibus tuos ad potiora successus, sciens gratiam nostram in illo semper augeri, qui se dignum adepto culmini desiderat inveniri.