monumenta.ch > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 4, 3, 3
Quid studium tuum longa lucubratione sollicitum et laboris continui inculpabile referamus obsequium? usus es sub exceptionis officio eloquentis ingenio: favebat ipse sui delectatus auditor, dum meliora faceres, cum recitare coepisses. pronuntiatio tua nostrum delectabat arbitrium, quia tantum dictantium reficiebas animum, quantum se lassare poterat cura cogitantum. fuit quoque in te pars altera vitae laudabilis, quod arcana nostra morum probitate claudebas, multorum conscius, nec tamen, cum plura nosses, elatus. collegis gratia, superioribus humilitate placuisti.