monumenta.ch > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 4, 3, 2
Cape igitur per indictionem tertiam illustris comitivae nostri patrimonii dignitatem, quam tibi non inmerito tribuit regalis auctoritas. diu namque nostris ordinationibus geminum mutuatus obsequium et consilii particeps eras et disposita laudabili assumptione complebas. subisti saepe arduae legationis officium: restitisti regibus non impar assertor, coactus iustitiam nostram et illis ostendere, qui rationem vix poterant cruda obstinatione sentire. non te terruit contentionibus inflammata regalis auctoritas, subiugasti quin immo audaciam veritati et obsecutus ordinationibus nostris in conscientiam suam barbaros perculisti.