monumenta.ch > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 4, 3, 1
Ad ornatum palatii credimus pertinere aptas dignitatibus personae eligere, quia de claritate servientium crescit fama dominorum. tales enim provehere principem decet, ut quotiens procerem suum fuerit dignatus aspicere, totiens se recta iudicia cognoscat habuisse. moribus enim debet esse conspicuus, qui datur imitandus. facile est quemque sibi degere: multis autem electum vivere decet.