monumenta.ch > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 4, 2, 3
Sume itaque arma mihi tibique profutura. ille a te devotionem petit, qui te magis defensare disponit: proba tuum animum et opus non habebis obsequium. adoptat te talis, de cuius gente tu potius formideris. nota sunt enim Erulis Gothorum deo iuvante solacia. nos arma tibi dedimus: gentes autem sibi olim virtutum pignora praestiterunt.