monumenta.ch > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 4, 2, 2
Et ideo more gentium et condicione virili filium te praesenti munere procreamus, ut competenter per arma nascaris, qui bellicosus esse dinosceris. damus tibi quidem equos enses clipeos et reliqua instrumenta bellorum: sed quae sunt omnimodis fortiora, largimur tibi nostra iudicia. summus enim inter gentes esse crederis, qui Theoderici sententia comprobaris.