monumenta.ch > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 4, 1, 4
Verum hunc quamvis nobilissimum gregem belvasque morigeras vel alia quae direxistis eximia victa cognoscitis, quando omnia iure superat, quae decus regiae potestatis exornat. destinavimus et nos quidem, quae principalis ordo poscebat: sed nihil maius persolvimus, quam quod vos tantae feminae decore copulavimus. assint vestro divina coniugio, ut sicut nos causa iunxit affectionis, ita et posteros nostros obliget gratia parentalis.