monumenta.ch > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 3, 51, 13
Paucos enim ratio capit, raros probabilis oblectat intentio: ad illud potius turba ducitur, quod ad remissionem curarum constat inventum. nam quicquid aestimat voluptuosum, hoe et ad beatitudinem temporum iudicat applicandum. quapropter largiamur expensas, non semper ex iudicio demus. expedit interdum desipere, ut populi possimus desiderata gaudia continere.