monumenta.ch > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Variae, 3, 51, 11
Cetera circi Romani longum est sermone decurrere, dum omnia videantur ad causas singulas pertinere. hoc tamen dicimus omnimodis stupendum, quod illic supra cetera spectacula fervor animorum inconsulta gravitate rapiatur. transit prasinus, pars populi maeret: praecedit venetus et ocius turba civitatis affligitur. nihil proficientes ferventer insultant: nihil patientes graviter vulnerantur et ad inanes contentiones sic disceditur, tamquam de statu periclitantis patriae laboretur.